Logo
登入
<<<

名稱: 密碼:

加入 | FAQ | 聯絡我們
全部區域 > 神學 > 神學資料提供 > 為修道聖召的彌撒經文

頁:  1 回 應
作者 內容

edward


Posted -
2003/6/10 下午 07:31:01

Ant. ad introitum

Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus, et veni, sequere me, dicit Dominus. (Mt 19, 21)

Collecta

Pater sancte, qui, licet fideles omnes ad perfectionem caritatis invitas, multos tamen excitare non desinis, ad Filii tui vestigia pressius sequenda, concede, ut, quos tibi in sortem peculiarem elegeris, conversatione sua valeant regni tui signum ostendere Ecclesiae mundoque perspicuum. Per Dominum.

Vel, a sacerdote religioso dicenda:

Familiam tuam, quaesumus, Domine, propitius respice et nova prole semper amplifica, ut, et filios suos ad propositam caritatis perfectionem adducere, et ad hominum salutem efficaciter valeat laborare. Per Dominum.

Super oblata

Munera quae tibi offerimus, Pater sancte, suscipe miseratus, et omnibus, qui Filium tuum per arctam viam imitari laeta sibi mente proponunt, communionem concede fraternam et spiritalem libertatem. Per Christum.

Ant. ad communionem

Amen dico vobis, quod vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis, dicit Dominus. (Cf Mt 19, 27-29)

Post communionem

Famulos tuos, Domine, spiritali cibo potuque confirma, ut, evangelicae semper vocationi fideles, vivam ubique Filii tui imaginem repraesentent. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Vel, a sacerdote religioso dicenda:

Huius, Domine, virtute sacramenti, da nobis, quaesumus, perseverantem in tua voluntate famulatum, ut tuam caritatem mundo testari et bona quae sola non amittuntur valeamus fortiter inquirere. Per Christum.

Cecil


Posted -
2003/6/11 下午 12:31:48

Sodex,不知有沒有英文或中文繙繹?

edward


Posted -
2003/6/11 下午 07:38:34

中文的譯本,如前所述,可以在台灣版的《感恩祭典》中找到。其實新版和舊版在經文上是沒有分別的。只是在rubrics上的說法有分別。

如在新舊兩版中,若修道人士是主祭,那麼集禱經和領主後經是各有兩種選擇的。

在舊版中是這樣說:「Vel (ab ipsis religiosis dicenda):」;

但在新版中是這麼說的:「Vel, a sacerdote religioso dicenda:」。

頁:  1 回 應